Heidelberg Catechism

Change editions
Latin
German
English
Dutch
Afrikaans
Russian
Ukrainian
Catechesis Religionis Christianae 1563 Latin
1

Quae est unica tua consolatio in vita et in morte?

QUOD animo pariter et corpore a, sive vivam, sive moriar b, non meus, sed fidissimi domini et servatoris mei IESU CHRISTI sum proprius c, qui pretioso sanguine suo, pro omnibus peccatis meis plenissime satisfaciens d, me ab omni potestate diaboli liberavit e, meque ita conservat f, ut sine voluntate Patris mei coelestis ne pilus quidem de meo capite possit cadere g: imo vero etiam omnia saluti meae servire oporteat h: Quocirca me quoque suo sancto Spiritu de vita aeterna certum facit a, utque ipsi deinceps vivam, promptum ac paratum reddit b.

  • a. 1.Cor.6,19
  • b. Rom.14,8
  • c. 1.Cor.3,23
  • d. 1.Pet.1,18. 1.Ioh.1,7. et 2,2
  • e. 1.Ioh.3,8
  • f. Ioh.6,39
  • g. Matt.10,30 Luc.21,18
  • h. Rom.8,28
  • a. 2.Cor.1,22. et 5,5 Eph.1,14. Rom.8,16
  • b. Rom.8,14
PRIMA PARS DE HOMINIS MISERIA.
2

Quot sunt tibi scitu necessaria, ut ista consolatione fruens, beate vivas et moriaris?

Tria c. Primum, quanta sit peccati mei et miseriae meae magnitudo d. Secundum, quo pacto ab omni peccato et miseria liberer e. Tertium, quam gratiam Deo pro tanta liberatione debeam.

  • c. Luc.24,47. 1.Cor.6,11. Tit.3,3
  • d. Ioh.9,41. et 15,7
  • e. Ioh.17,3
  • f. Ephes.5,10
3

Unde tuam miseriam cognoscis?

Ex lege Dei g.

  • g. Rom.3,20
4

Quid a nobis postulat lex Dei?

Id docet nos Christus summatim: Matth. 22. g Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo, ex tota anima tua, ex tota cogitatione tua, et ex omnibus viribus tuis. Istud est primum, et maximum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Ab istis duobus mandatis, tota Lex et Prophetae pendent.

  • g. Matt.22,37-40
5

Num haec omnia perfecte servare potes?

Minime a: Natura enim propensus sum ad odium Dei et proximi.

  • a. Rom.3,10.23. 1.Ioh.1,8
  • b. Rom.8,7. Eph.2,3
6

Num ergo Deus hominem ita pravum et perversum condidit?

Nequaquam c: Imo vero bonum et ad imaginem sui condidit eum d, hoc est, vera iustitia et sanctitate praeditum, ut Deum creatorem suum recte cognosceret, ex animo diligeret, cum eo beatus in aeternum viveret, idque ad eum laudandum et celebrandum e.

  • c. Gen.1,31
  • d. Gen.1,26.27
  • e. 2.Cor.3,18. Col.3,10. Eph.4,24
7

Unde igitur existit haec naturae humanae pravitas?

Ex lapsu et inoboedientia primorum parentum Adami, et Evae f: Hinc natura nostra ita est depravata, ut omnes in peccatis concipiamur et nascamur g.

  • f. Gen.3. Rom.5,12.18.19
  • g. Psal.51,7. Gen.5,3
8

An vero adeo corrupti sumus, ut ad bene agendum prorsus non simus idonei, et ad omne vitium proclives?

Certe a, nisi per Spiritum sanctum regeneremur b.

  • a. Ioh.3,6. Gen.6,5. Iob.14,4 et 15,16.35 Ies.53,6
  • b. Ioh.3,5
9

An non igitur Deus homini iniuriam facit, qui ab eo in lege flagitat, quae praestare non queat?

Minime: c Nam Deus hominem talem condiderat, ut ea praestare posset: verum homo, impulsore Diabolo d, sua ipsius contumacia, se et omnem posteritatem divinis illis donis orbavit.

  • c. Eph.4,24.25
  • d. Luc.10,30-37
10

Num Deus hanc contumaciam et defectionem hominis dimittit impunitam?

Imo e vero horrendis modis irascitur, tum ob innata nobis peccata, tum ob ea quae ipsi committimus, eaque iustissimo iudicio praesentibus et aeternis suppliciis punit, quemadmodum ipse pronuntiat: Maledictus omnis qui non permanet in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut ea faciat f.

  • e. Rom.5,12. Heb.9,27
  • f. Deut.27,26. Gal.3,10
SECUNDA PARS DE LIBERATIONE HOMINIS.
11

An non igitur Deus etiam est misericors?

Est ille quidem misericors a, verum ita, ut etiam sit iustus b. Quapropter postulat eius iustitia, quod adversus summam Dei maiestatem commissum est, id quoque ut summis, hoc est, sempiternis cum animi tum corporis suppliciis luatur.

  • a. Exo.34,6
  • b. Exo.20,5. Psal.5,5. 2.Cor.6,14
12

Quoniam igitur iusto Dei iudicio temporalibus et aeternis poenis obnoxii sumus: estne reliqua ulla ratio aut via, qua his poenis liberemur, et Deo reconciliemur?

Vult Deus suae iustitiae satisfieri c: quocirca necesse est, vel per nos, vel per alium satisfaciamus d.

  • c. Exo.20,5. et 23,7
  • d. Rom.8,3.4
13

Possumusne ipsi per nos satisfacere?

Nulla ex parte: quin etiam debitum in singulos dies augemus e.

  • e. Iob.9,3. et 15,15. Mat.6,12
14

Potestne ulla creaturarum in coelo vel in terra, quae tantum creatura sit, pro nobis satisfacere?

Nulla: Nam principio non vult Deus, quod homo peccavit, id in ulla alia creatura plectere a. Deinde nec potest quidem, quod nihil nisi creatura sit, iram Dei adversus peccatum sustinere, et alios ab ea liberare b.

  • a. Heb.2,14
  • b. Psal.130,3
15

Qualis ergo quaerendus est Mediator et Liberator?

Qui verus quidem homo sit, ac perfecte iustus, et tamen omnibus creaturis potentior, hoc est, qui simul etiam sit verus Deus c.

  • c. 1.Cor.15,21. Iere.23,6. Ies.53,9. 2.Cor.5,21. Heb.7,16. Ies.7,14. Rom.8,3. Ier.33,15
16

Cur necesse est eum verum hominem, et quidem perfecte iustum esse?

Quia iustitia Dei postulat, ut eadem natura humana quae peccavit, ipsa pro peccato dependat d: qui vero ipse peccator esset, pro aliis dependere non posset e.

  • d. Rom.5,12.15
  • e. 1.Pet.3,18. Ies.53,3.4.5.10.11
17

Quare oportet eum simul etiam vere Deum esse?

Ut potentia suae divinitatis, onus irae divinae, carne sua sustinere a, nobisque amissam iustitiam et vitam reparare ac restituere possit b.

  • a. Ies.53,8. Act.2,24. 1.Pet.3,18 Ioh.3,16. 1.Ioh.1,2. et 4,12
  • b. Act.20,28
18

Quis autem est ille Mediator, qui simul est et vere Deus, et verus, ac perfecte iustus homo?

Dominus noster Iesus Christus c, qui factus est nobis Sapientia a Deo, Iustitia, Sanctificatio et Redemptio d.

  • c. Matt.1,23. 1.Tim.3,16. Luc.2,11
  • d. 1.Cor.1,30
19

Unde id scis?

Ex Evangelio, quod Deus primum in paradiso e patefecit: ac deinceps per Patriarchas, et Prophetas propagavit f: Sacrificiis, reliquisque ceremoniis legis adumbravit g: Ad extremum vero, per filium suum unigenitum complevit h.

  • e. Ge.3,15
  • f. Gen.22,18. et 49,10.11. Rom.1,2. Heb.1,1. Act.3,22.23.24. et 10,43
  • g. Ioh.5,46. Heb.10,7
  • h. Rom.10,4. Gal.4,4
20

Num igitur omnibus hominibus qui in Adamo perierant, per Christum salus redditur?

Non omnibus, verum iis tantum, qui vera fide ipsi inseruntur, eiusque beneficia amplectuntur i.

  • i. Ioh.1,12. et 3,36. Ies.53,11. Psal.2,12. Rom.11,17.19. Heb.4,2. et 10,39
21

Quid est fides?

Est non tantum notitia, qua firmiter assentior omnibus quae Deus nobis in verbo suo patefecit a, sed etiam certa fiducia b, a Spiritu sancto c, per Euangelium d in corde meo accensa, qua in Deo acquiesco, certo statuens non solum aliis, sed mihi quoque remissionem peccatorum, aeternam iustitiam et vitam donatam esse e, idque gratis ex Dei misericordia, propter unius Christi meritum f.

  • a. Heb.11,1.3. Iac.2,19
  • b. Rom.4,16-21. Iac.1,6. Rom.5,1
  • c. Matt.16,17. Ioh.3,13. Gal.5,22. Phil.1,29
  • d. Rom.1,16. Rom.10,17
  • e. Heb.10,38. Haba.2,4. Mat.9,2. Ephe.2,7.8.9. Rom.5,1
  • f. Rom.3,24.25. Gal.2,16
22

Quaenam sunt illa quae necesse est hominem Christianum credere?

Omnia quae nobis in Evangelio promittuntur g, quorum summa in Symbolo Apostolico, seu in capitibus catholicae et indubitatae omnium Christianorum fidei, breviter comprehenditur.

  • g. Ioh.20,31. Matt.28,20
23

Quod est illud symbolum?

Credo in Deum patrem, omnipotentem, creatorem coeli et terrae.
Et in Iesum Christum, filium eius unigenitum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus, descendit ad inferna, tertio die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis, inde venturus est iudicatum vivos et mortuos.
Credo in Spiritum sanctum. Credo sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam.

24

In quot partes distribuitur hoc Symbolum?

In tres partes. Prima est de aeterno Patre, et nostri creatione. Altera est de Filio, et nostri redemptione. Tertia est de Spiritu sancto, et nostri sanctificatione.

25

Cum una sit tantum essentia divina a: cur tres istos nominas, Patrem, Filium et Spiritum sanctum?

Quia Deus ita se in suo verbo patefecit b, quod tres hae distinctae personae, sint unus ille verus et aeternus Deus.

  • a. Deut.6,4
  • b. Ies.61,1. Psal.110,1 Mat.3,16.17. et 28,19. 1.Ioh.5,7
26

Quid credis cum dicis, Credo in Deum patrem, omnipotentem, creatorem coeli et terrae?

Credo aeternum Patrem domini nostri Iesu Christi, qui coelum et terram, cum omnibus quae in iis sunt, ex nihilo creavit c, quique eadem aeterno suo consilio et providentia sustentat ac gubernat d: propter Christum, Deum meum et patrem meum esse e: Itaque sic ei confido, sic in eo acquiesco, ut non dubitem, quin provisurus sit omnibus, tum animo tum corpori meo necessariis f: Quinetiam, quae mihi mala in hac aerumnosa vita immittit: ea in meam salutem sit conversurus a: cum et facere id possit, ut omnipotens Deus b, et facere id velit, ut benignus pater c.

  • c. Gen.1. Psal.33,6
  • d. Psal.104,2-5. et 115,3. Matt.10,29. Heb.1,3
  • e. Ioh.1,12. Rom.8,15. Gal.4,5.6.7. Eph.1,5
  • f. Psal.55,23. Mat.6,25.26. Luc.12,22
  • a. Rom.8,28
  • b. Rom.10,12
  • c. Mat.6,23. et 7,9
27

Quid est Providentia Dei?

Omnipotens et ubique praesens Dei vis d, qua coelum ac terram, cum omnibus creaturis, tamquam manu sustinet ac gubernat e: ut omnia quae terra nascuntur, pluvia item et siccitas, fertilitas et sterilitas, cibus et potus f, bona et adversa valetudo g, divitiae et paupertas h, omnia denique non temere aut fortuito, sed paterno eius consilio et voluntate contingant.

  • d. Act.17,25-28
  • e. Hebr.1,3
  • f. Ier.5,24 Act.14,17
  • g. Ioha.9,3
  • h. Prov.22,2
28

Quid nobis prodest haec cognitio Creationis et Providentiae divinae?

Ut in adversis patientes i, in secundis grati simus k, in futurum vero optimam in Deo fidissimo patre spem repositam habeamus l, certo scientes, nihil esse, quod nos ab eius amore abstrahat m, quandoquidem omnes creaturae ita sunt in eius potestate, ut sine eius arbitrio, non modo nihil agere, sed ne moveri quidem possint a.

  • i. Rom.5,3. Iaco.1,3. Iob.1,21
  • k. Deut.8,10. 1.Thess.5,18
  • l. Rom.5,5.6
  • m. Rom.8,38.39
  • a. Iob.1,12. et 2,6 Prov.21,1 Act.17,28
29

Quare Filius Dei appellatur Iesus, hoc est, Salvator?

Quia nos salvat ab omnibus peccatis nostris b: Nec ulla salus aliunde peti debet, nec alibi reperiri potest c.

  • b. Mat.1,21. Heb.7,25
  • c. Act.4,12
30

Creduntne igitur illi in unicum Servatorem Iesum, qui a Sanctis, aut a se, aut aliunde felicitatem aut salutem quaerunt?

Non: Etsi enim verbo quidem eo Servatore gloriantur, re ipsa tamen abnegant unicum Servatorem Iesum d. Necesse est enim, aut Iesum non esse perfectum Servatorem, aut qui eum Servatorem vera fide amplectuntur: eos omnia in ipso possidere, quae ad salutem requiruntur e.

  • d. 1.Cor.1,13.31. Gal.5,4
  • e. Heb.12,2 Ies.9,6. Col.1,19.20. et 2,10. Ioha.1,16
31

Quare appellatur Christus, hoc est, unctus?

Quod a Patre ordinatus, et Spiritu sancto unctus sit f summus Propheta ac Doctor a, qui nobis arcanum consilium et omnem voluntatem Patris, de redemptione nostri patefecit b: et summus Pontifex c, qui nos unico sacrificio sui corporis redemit, ac assidue pro nobis apud patrem intercedit d; et Rex, qui nos suo verbo et Spiritu gubernat, et partam nobis salutem tuetur ac conservat e.

  • f. Psa.45,8 Heb.1,9
  • a. Deut.18,15. Act.3,22
  • b. Ioha.1,18. et 15,15
  • c. Psal.110,4. Heb.7,21. et 10,12
  • d. Rom.8,34. et 5,9.10
  • e. Psa.2,6 Luc.1,33. Matt.28,18. Ioha.10,28
32

Cur vero tu Christianus appellaris?

Quod per fidem, membrum sum Iesu Christi f, et unctionis ipsius particeps g, ut et nomen eius confitear h, meque sistam ipsi vivam gratitudinis hostiam i, et in hac vita, contra peccatum et Satanam, libera et bona conscientia pugnem, et postea aeternum cum Christo regnum in omnes creaturas teneam k.

  • f. Act.11,26. 1.Cor.6,15
  • g. 1.Ioha.2,27. Ies.59,21 Act.2,17. Ioël.2,28
  • h. Mar.8,38. Rom.12,1 Apoc.5,8. 1.Pet.2,9
  • i. Rom.6,12. Apoc.1,6
  • k. 1.Timo.1,19. 2.Tim.2,12
33

Quam ob causam Christus vocatur filius Dei unigenitus, cum nos quoque simus filii Dei?

Quia solus Christus est coaeternus et naturalis aeterni Patris filius a: Nos autem, propter eum, ex gratia, a Patre adoptati sumus b.

  • a. Ioh.1,29
  • b. Heb.1,2 Rom.8,15 Ephe.1,6
34

Qua de causa appellas eum Dominum nostrum?

Quia corpus et animam nostram a peccatis, non auro nec argento, sed pretioso suo sanguine redimens, et ab omni potestate Diaboli liberans, nos sibi proprios vindicavit c.

  • c. 1.Pet.1,18.19. et 2,9. 1.Cor.6,20. et 7,23
35

Quid credis cum dicis, Conceptus est per Spiritum sanctum, Natus ex Maria virgine?

Quod ipse filius Dei, qui est d et permanet verus ac aeternus Deus e, vere naturam humanam ex carne et sanguine virginis Mariae f, operatione Spiritus sancti assumpsit g, ut simul sit verum semen Davidis h, fratribus suis per omnia similis i, excepto peccato k.

  • d. Ioh.1,1. et 17,5. Rom.1,4
  • e. Rom.9,5
  • f. Ioh.1,14. Gal.4,4
  • g. Mat.1,18.20. Luc.1,27.35
  • h. Psal.132,11. Rom.1,3
  • i. Phil.2,7
  • k. Heb.4,15. et 7,26
36

Quem fructum percipis ex sancta conceptione et nativitate Christi?

Quod is noster sit Mediator l, et sua innocentia, ac perfecta sanctitate, mea peccata, in quibus conceptus sum, tegat, ne in conspectum Dei veniant a.

  • l. Heb.2,16.17
  • a. Psal.32,1. 1.Cor.1,30
37

Quid credis cum dicis, Passus est?

Eum toto quidem vitae suae tempore, quo in terris egit, praecipue vero in eius extremo, iram Dei adversus peccatum universi generis humani corpore et anima sustinuisse b, ut sua passione, tamquam unico sacrificio propitiatorio c, corpus et animam nostram ab aeterna damnatione liberaret, et nobis gratiam Dei, iustitiam et vitam aeternam acquireret.

  • b. 1.Pet.2,24. et 3,18. Ies.53,12
  • c. 1.Ioh.2,2. et 4,10. Rom.3,25
38

Quid causae fuit cur sub iudice Pilato pateretur?

Ut innocens coram iudice politico damnatus d, nos a severo Dei iudicio, quod omnes manebat, eximeret e.

  • d. Luc.23,14. Ioh.19,4
  • e. Psal.69,5. Ies.53,4.5. 2.Cor.5,21. Gal.3,13
39

Est vero quiddam amplius, quod affixus sit cruci, quam si alio genere mortis affectus esset?

Sane amplius: Ex hac enim re sum certus, eum maledictionem, quae mihi incumbebat, in se recepisse: nam mors crucis a Deo erat maledicta a.

  • a. Deut.21,23. Gal.3,13
40

Cur necesse fuit ut Christus ad mortem usque se demitteret?

Propterea quod iustitiae et veritati Die b nullo alio pacto pro nostris peccatis potuit satisfieri, quam ipsa morte filii Die c.

  • b. Gene.2,17
  • c. Heb.2,9.15. Phil.2,8
41

Quare etiam sepultus est?

Ut eo testatum faceret, se vere mortuum esse d.

  • d. Act.13,29. Matt.27,60. Luc.23,50. Ioha.19,38
42

At cum Christus pro nobis mortem oppetierit, cur nobis quoque est moriendum?

Mors nostra non est pro peccatis nostris satisfactio, sed peccati abolitio, et transitus in vitam aeternam e.

  • e. Ioha.5,24. Phil.1,23. Rom.7,24
43

Quid praeterea capimus commodi ex sacrificio et morte Christi?

Quod virtute eius mortis, vetus noster homo una cum eo crucifigitur, interimitur, ac sepelitur f, ne pravae cupiditates, et desideria carnis posthac in nobis regnent g, sed nos ipsos ei hostiam gratitudinis offeramus h.

  • f. Rom.6,6.7.8.11.12
  • g. Rom.6,12
  • h. Rom.12,1
44

Cur additur, Descendit ad inferna?

Ut in summis doloribus, et gravissimis tentationibus, me consolatione hac sustentem, quod Dominus meus Iesus Christus, inenarrabilibus animi sui angustiis, cruciatibus et terroribus, in quos cum antea, tum maxime in cruce pendens fuerat demersus, me ab angustiis et cruciatibus inferni liberaverit. a

  • a. Ies.53,10. Matt.27,46
45

Quid nobis prodest resurrectio Christi?

Primum, sua resurrectione mortem devicit, ut nos posset eius iustitiae, quam nobis sua morte pepererat, participes facere. b Deinde nos iam quoque eius potentia ad novam vitam excitamur c. Postremo resurrectio Christi, nobis gloriosae resurrectionis nostrae pignus est d.

  • b. 1.Cor.15,17.54.55. Rom.4,25. 1.Pet.1,3.21
  • c. Rom.6,4. Col.3,1.5. Eph.2,5
  • d. 1.Cor.15,12. Rom.8,11
46

Quomodo intelligis illud, Ascendit ad coelos?

Quod aspicientibus discipulis Christus de terra in coelum sublatus est, e atque etiamnum nostra causa ibidem est f et erit, donec redeat ad iudicandum vivos et mortuos g.

  • e. Act.1,9. Mat.26,64. Mar.16,19. Luc.24,51
  • f. Heb.4,14. et 7,15. et 9,11. Rom.8,34. Eph.4,10. Col.3,1
  • g. Actor.1,11. Matt.24,30
47

An ergo Christus non est nobiscum, usque ad finem mundi, quemadmodum promisit? a

Christus est verus Deus et verus homo: Itaque secundum naturam humanam, iam non est in terra: b At secundum divinitatem suam, maiestatem, gratiam et Spiritum, nullo unquam tempore a nobis abest.

  • a. Mats.28,20
  • b. Mat.26,11. Iohan.16,28. et 17,11. Act.3,21
  • c. Ioh.14,17-19 et 16,13. Matt.28,20. Eph.4,8.12
48

An vero isto pacto duae naturae in Christo non divelluntur, si non sit natura humana, ubicumque est divina?

Minime: Nam cum divinitas comprehendi non queat, et omni loco praesens sit d: necessario consequitur, esse eam quidem extra naturam humanam, quam assumpsit, sed nihilominus tamen, esse in eadem, eique personaliter unitam permanere. e

  • d. Acto.7,49 et 17,28. Ier.23,24
  • e. col.2,9 Ioh.3,13 et 11,15. mat.28,6
49

Quem fructum nobis adfert Ascensio Christi in coelum?

Primum, quod in coelo apud patrem pro nobis intercedit. f Deinde, quod carnem nostram in coelo habemus, ut eo tanquam certo pignore confirmemur, fore, ut ipse qui caput nostrum est, nos sua membra ad se extollat. a Tertio, quod nobis suum Spiritum, mutui pignoris loco mittit, b cuius efficacia non terrena, sed superna quaerimus, ubi ipse sedet ad dexteram Dei. c

  • f. 1.Ioh.2,1.2. Rom.8,34
  • a. Ioh.14,2. et 20,17. Eph.2,6
  • b. Ioh.14,16. et 16,7 Acto.2,33. 2.Cor.1,22. 2.Cor.5,5
  • c. Col.3,1. Phil.3,14
50

Cur additur, Sedet ad dexteram Dei?

Quia Christus ideo in coelum ascendit, ut se ibi caput suae Ecclesiae declararet, d per quod pater omnia gubernat. e

  • d. Ephe.1,20.21.22.23. et 5,23 Col.1,18
  • e. Mat.28,18. Ioh.5,22
51

Quid nobis prodest gloria nostri capitis Christi?

Primum, quod per Spiritum sanctum, in nos sua membra, coelestia dona effundit. f Deinde, quod nos sua potentia, contra omnes hostes protegit ac defendit. g

  • f. Eph.4,10
  • g. Psal.2,9 et 110,1.2. Ioh.10,28 Eph.4,8
52

Quid te consolatur reditus Christi ad iudicandum vivos et mortuos?

Quod in omnibus miseriis et persecutionibus, erecto capite, eundem illum qui se prius pro me iudicio Dei statuit, et maledictionem omnem a me abstulit, iudicem e coelo exspecto, a qui omnes suos et meos hostes in aeternas poenas abiiciat: b me vero cum omnibus electis ad se in coelestia gaudia, et sempiternam gloriam traducat. c

  • a. Luc.21,28. Rom.8,23.33. Phi.3,20 Tit.2,13
  • b. 2.Thess.1,6.7. 1.Thess.4,16. Matt.25,41
  • c. Mat.25,34
53

Quid credis de Spiritu Sancto?

Primum, quod sit verus et coaeternus Deus, cum aeterno Patre et Filio: d Deinde, quod mihi quoque datus sit, e ut me per veram fidem, Christi et omnium eius beneficiorum participem faciat, f me consoletur, et mecum in aeternum maneat. g

  • d. Gene.1,2. Ies.48,16 1.Cor.3,16. 1.Cor.6,19. Act.5,3.4
  • e. Mat.28,19. 2.Cor.1,21.22
  • f. Gal.3,14. 1.Pet.1,2 1.cor.6,17
  • g. Acto.9,31. Iohan.14,16. 1.Pet.4,14
54

Quid credis de sancta et catholica Christi Ecclesia?

Credo Filium Die, h ab initio mundi ad finem usque, i sibi ex universo genere humano, k coetum ad vitam aeternam electum, a per Spiritum suum et verbum, b in vera fide consentientem c colligere, tueri, ac servare: d meque vivum eius coetus membrum esse e et perpetuo mansurum. f

  • h. Iohan.10,11
  • i. Psal.71,18. 1.Cor.11,26
  • k. Gen.26,4
  • a. Rom.8,29.30. eph.1,10.11.12.13
  • b. Ies.59,21. Rom.1,16 et 10,14.17. Eph.5,26
  • c. Acto.2,46. Eph.4,3.4.5
  • d. Matt.16,18. Ioh.10,28.29.30. 1.Cor.1,8
  • e. 1.Ioh.3,21. 2.Cor.13,5
  • f. 1.Ioh.2,19
55

Quid sibi vult Communio sanctorum?

Primum, quod universi et singuli credentes, Christi et omnium eius bonorum, tanquam ipsius membra, communionem habeant. g Deinde, quod singuli, quae acceperunt dona, in commune commodum et universorum salutem, prompte et alacriter conferre debeant. h

  • g. 1.Ioan.1,3. 1.Cor.1,9 Rom.8,32
  • h. 1.Cor.12,12.13.21. 1.Cor.6,17. et 13,5. Phi.2,4.5.6
56

Quid credis de remissione peccatorum?

Deum, propter satisfactionem Christi, i meorum peccatorum atque illius etiam pravitatis, cum qua mihi per omnem vitam pugnandum est, k memoriam omnem deposuisse, et me iustitia Christi gratis donare, ne unquam in iudiciuml veniam. l

  • i. 1.Ioh.2,2. 2.Cor.5,19.21
  • k. Ier.31,34. Psal.103,3.10.12. Rom.7,24.25. Rom.8,1.2.3
  • l. Iohan.3,18
57

Quid te consolatur Resurrectio carnis?

Quod non tantum anima mea, postquam e corpore excesserit, e vestigio ad Christum suum caput assumetur: a verum quod haec quoque caro mea, potentia Christi excitata, rursus animae meae unietur, et glorioso corpori Christi conformabitur. b

  • a. Luc.23,43. Phil.1,23
  • b. 1.Cor.15,53.54. Iob.19,25.26. 1.Ioh.3,2 Phil.3,21
58

Quam consolationem capis ex articulo de vita aeterna?

Quod, quoniam in praesentia vitae aeternae initia in meo corde persentisco c, futurum sit, ut post hanc vitam, plena perfectaque beatitudine potiar, in qua Deum in aeternum celebrem: quam quidem beatitudinem nec oculus vidit, nec auris audivit, nec ullus homo cogitatione comprehendit d.

  • c. 2.Cor.5,2.3
  • d. 1.Cor.2,9
59

At cum haec omnia credis, quid utilitatis inde ad te redit?

Quod in Christo iustus sum coram Deo, et haeres vitae e aeternae.

  • e. Hab.2,4. Rom.1,17 Ioh.3,36
60

Quomodo iustus es coram Deo?

Sola fide in Iesum Christum f: adeo ut, licet me mea conscientia accuset, quod adversus omnia mandata Dei graviter peccaverim, nec ullum eorum servaverim a adhaec etiamnum ad omne malum propensus sim b: nihilominus tamen, (modo haec beneficia vera animi fiducia amplectar c) sine ullo meo merito d, ex mera Dei misericordia e, mihi perfecta satisfactio f, iustitia et sanctitas Christi g imputetur, ac donetur h, perinde acsi nec ullum ipse peccatum admisissem, nec ulla mihi labes inhaereret: imo vero quasi eam obedientiam, quam pro me Christus praestitit, ipse perfecte praestitissem i.

  • f. Rom.3,21.22.24.25.28. et 5,1. Gal.2,16. Eph.2,8.9. Phil.3,9
  • a. Rom.3,9-20
  • b. Rom.7,23
  • c. Rom.3,22. Ioh.3,18
  • d. 2.Timo.3,5
  • e. Rom.3,24. Eph.2,8
  • f. 1.Ioh.2,2
  • g. 1.Ioh.2,1
  • h. Rom.4,4. 2.Cor.5,19
  • i. 2.Cor.5,21
61

Cur sola fide te iustum esse affirmas?

Non quod dignitate meae fidei, Deo placeam: sed quod sola satisfactio, iustitia et sanctitas Christi, mea iustitia sit coram Deo k: Ego vero eam non alia ratione, quam fide amplecti, et mihi applicare queam l.

  • k. 1.Cor.1,30. et 2,2
  • l. 1.Ioh.5,10
62

Cur nostra bona opera non possunt esse iustitia, vel pars aliqua iustitiae coram Deo?

Propterea, quod oporteat eam iustitiam, quae in iudicio Dei consistat, perfecte absolutam esse, et omni ex parte divinae legi congruentem a: Nostra vero etiam praestantissima quaeque opera in hac vita sint imperfecta, atque adeo peccatis inquinata b.

  • a. Gal.3,10. Deut.27,26
  • b. Ies.64,6
63

Quomodo bona opera nostra nihil promereantur, cum Deus et in praesenti et in futura vita mercedem pro his se daturum promittat?

Merces ea non datur ex merito, sed ex gratia c.

  • c. Luc.17,10
64

An autem haec doctrina non reddit homines securos et profanos?

Non: neque enim fieri potest, quin ii, qui Christo per fidem insiti sunt, fructus proferant gratitudinis d.

  • d. Mat.7,18
65

Quoniam igitur sola fides nos Christi atque omnium eius beneficiorum participes facit: unde haec fides proficiscitur?

A Spiritu sancto a, qui eam per praedicationem Evangelii in nostris cordibus accendit, et per usum sacramentorum confirmat b.

  • a. Eph.2,8. Ioh.3,5
  • b. Matt.28,19.20. 1.Pet.1,22.23
66

Quid sunt Sacramenta?

Sunt sacra et in oculos incurrentia signa, ac sigilla, ob eam causam a Deo instituta, ut per ea nobis promissionem Evangelii magis declaret, et obsignet: quod scilicet, non universis tantum, verum etiam singulis credentibus, propter unicum illud Christi sacrificium in cruce peractum, gratis donet remissionem peccatorum, et vitam aeternam c.

  • c. Gen.17,11. Rom.4,11. Deut.30,6. Levi.6,25. Heb.9,8.9.24. Ezec.20,12. 1.Samu.17,36. Ies.6,6.7
67

Num utraque igitur, et Verbum et Sacramenta eo spectant, ut fidem nostram ad sacrificium Christi in cruce peractum, tanquam ad unicum nostrae salutis fundamentum deducant?

Ita est. Nam Spiritus sanctus docet Evangelio, et confirmat sacramentis, omnem nostram salutem positam esse in unico sacrificio Christi, pro nobis in cruce oblati a.

  • a. Rom.6,3. Gal.3,27
68

Quot Sacramenta instituit Christus in novo foedere?

Duo: Baptismum et sacram Coenam.

69

Qua ratione in Baptismo admoneris et confirmaris, te unici illius sacrificii Christi participem esse?

Quod Christus externum aquae lavacrum mandavit, addita hac promissione, me non minus certo, ipsius sanguine et Spiritu a sordibus animae, hoc est, ab omnibus meis peccatis lavari: quam aqua extrinsecus ablutus sum b, qua sordes corporis expurgari solent.

  • b. Mar.1,4. Luc.3,3
70

Quid est sanguine et Spiritu Christi ablui?

Est accipere a Deo remissionem peccatorum gratis, propter sanguinem Christi, quem is pro nobis in suo sacrificio in cruce profudit a: Deinde etiam per Spiritum sanctum renovari, et ipso sanctificante, membrum Christi fieri, quo magis ac magis peccatis moriamur, et sancte inculpateque vivamus b.

  • a. Heb.12,24. 1.Pet.1,2. Apoc.1,5. et 22,14. Zach.13,1 Ezech.36,25
  • b. Ioh.1,33. et 3,5. 1.Cor.6,11. et 12,13. Rom.6,4 Col.2,12
71

Ubi promisit Christus, se nos tam certo sanguine et Spiritu suo abluturum, quam aqua baptismi abluti sumus?

In institutione Baptismi, cuius haec sunt verba: Ite et docete omnes gentes, baptizantes eos: in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti c: Qui crediderit et baptizatus fuerit, servabitur: qui non crediderit condemnabitur d. Haec promissio repetitur, cum scriptura Baptismum nominat lavacrum regenerationis e, et ablutionem peccatorum f.

  • c. Mat.28,19
  • d. Mar.16,16
  • e. Tit.3,5
  • f. Act.22,16
72

Est ne ergo externus Baptismus aquae, ipsa peccatorum ablutio?

Non est a: Nam solus sanguis Iesu Christi purgat nos ab omni peccato b.

  • a. Mat.3,11. 1.Pet.3,21 Eph.5,26
  • b. 1.Ioh.1,7. 1.Cor.6,11
73

Cur ergo Spiritus sanctus Baptismum appellat lavacrum regenerationis, et ablutionem peccatorum?

Deus non sine gravi causa sic loquitur: videlicet non solum ut nos doceat, quemadmodum sordes corporis aqua purgantur, sic peccata nostra sanguine et Spiritu Christi expiari c: Verum multo magis, ut nobis hoc divino symbolo ac pignore certum faciat, nos non minus vere a peccatis nostris interna lotione ablui, quam externa et visibili aqua abluti sumus d.

  • c. Apoc.1,5 et 7,14 1.Cor.6,11
  • d. Mar.16,16. Gal.3,17
74

Suntne etiam infantes baptizandi?

Omnino: Nam cum aeque ac adulti ad foedus et Ecclesiam Dei pertineant e, cumque eis per sanguinem Christi, remissio peccatorum f, et Spiritus sanctus fidei effector, non minus quam adultis promittatur g: per Baptismum Ecclesiae Dei inserendi sunt, et ab infidelium liberis discernendi h, itidem ut in Veteri foedere, per circumcisionem fiebat a, cui in Novo foedere substitutus est Baptismus b.

  • e. Gen.17,7
  • f. Matt.19,14
  • g. Luc.1,14.15. Psal.22,11 Ies.46,5 Act.2,39
  • h. Act.10,47
  • a. Gen.17,14
  • b. Col.2,11.12.13
75

Qua ratione in Coena Domini admoneris et confirmaris, te unici illius sacrificii Christi in cruce oblati, atque omnium eius bonorum participem esse?

Quod Christus me atque omnes fideles de hoc fracto pane edere, et de poculo distributo bibere iussit, addita hac promissione: Primum, corpus suum non minus certo pro me in cruce oblatum ac fractum, et sanguinem suum pro me fusum esse: quam oculis cerno, panem Domini mihi frangi, et poculum mihi communicari. Deinde animam meam, non minus certo, ipsius corpore, quod pro nobis crucifixum, et sanguine, qui pro nobis fusus est, ad vitam aeternam ab ipso pasci: quam panem et vinum, symbola corporis dominici, e manu ministri accepta, ore corporis percipio.

76

Quid est crucifixum corpus Christi edere, et fusum eius sanguinem bibere?

Est non tantum totam passionem et mortem Christi, certa animi fiducia amplecti, ac per id remissionem peccatorum, et vitam aeternam adipisci a: sed etiam per Spiritum sanctum, qui simul in Christo et in nobis habitat, ita sacrosancto eius corpori magis ac magis uniri b, ut quamvis ipse in coelo c, nos vero in terra simus: nihilominus tamen, caro simus de carne eius, et os de ossibus eius d, Utque omnia corporis membra ab una anima, sic nos uno eodemque Spiritu vivificemur et gubernemur e.

  • a. Ioh.6,35.40.47.48.50.51.53.54
  • b. Ioh.6,55.56
  • c. Act.3,21. Act.1,9. 1.Cor.11,26
  • d. Eph.5,29.30.32. 1.Cor.6,15.17.19. 1.Ioh.3,24 et 4,13 Eph.3,17. Ioh.14,23
  • e. Ioh.6,56.57.58. Ioh.15,1.2.3.4.5.6. Eph.4,15.16
77

Quo loco promisit Christus, se credentibus tam certo corpus et sanguinem suum sic edendum et bibendum daturum, quam fractum hunc panem edunt, et poculum hoc bibunt?

In institutione Coenae, cuius haec sunt verba a: Dominus noster Iesus Christus, ea nocte qua proditus est, accepit panem: et gratiis actis, fregit, ac dixit: accipite, hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur: hoc facite in mei recordationem. Itidem et poculum, postquam coenassent, dicens: hoc poculum est novum foedus per meum sanguinem b: Hoc facite, quotiescunque biberitis, in mei recordationem c. Quotiescunque enim ederitis panem hunc, et poculum hoc biberitis, mortem Domini annunciate, donec venerit. Haec promissio a Paulo repetitur, cum inquit: Poculum gratiarum actionis, quo gratias agimus, nonne communio est sanguinis Christi? Panis quem frangimus, nonne communio est corporis Christi? quoniam unus panis, unum corpus multisumus a.

  • a. 1.Cor.11,23-25. Matt.26,26-28. Mar.14,22-24. Luc.22,19-20
  • b. Exod.24,8. Heb.9,20
  • c. Exod.13,9
  • a. 1.Cor.10,16.17
78

Num ergo panis et vinum fiunt ipsum corpus et sanguis Christi?

Nequaquam: Verum, ut aqua Baptismi in sanguinem Christi non convertitur, nec est ipsa peccatorum ablutio, sed symbolum tantum et pignus earum rerum quae nobis in Baptismo obsignantur: ita nec panis Coenae dominicae, est ipsum corpus Christi: b Quamquam pro ratione Sacramentorum, et usitata Spiritui sancto de his loquendi forma c, panis, Christi corpus appellatur.

  • b. Matt.26,29. Marc.14,24. 1.Cor.11,26.27.28. 1.Cor.10,16.17
  • c. Gen.17,10.14.19. Exo.12,27.43.48. et 13,9. Act.7,8. Exo.24,8. et 29,36. Levit.16,10 et 17,11. Ies.6,6.7 Tit.3,5. Act.22,16 1.Pet.3,21 1.Cor.10,1.2.3.4
79

Cur ergo Christus panem appellat suum corpus, calicem vero suum sanguinem, seu novem foedus per suum sanguinem: Paulus item panem et vinum, communionem corporis et sanguinis Christi?

Christus non sine gravi causa sic loquitur: Videlicet, non solum ut nos doceat, quemadmodum panis et vinum, corporis vitam sustentant: sic etiam crucifixum suum corpus, et effusum suum sanguinem, vere esse animae nostrae cibum ac potum, quo ad vitam aeternam nutriatur: a Verum multo magis, ut hoc visibili signo ac pignore nobis certum faciat, nos non minus vere, corporis et sanguinis sui, per operationem Spiritus sancti, participes esse, quam sacra ista symbola, in eius memoriam, ore corporis percipimus: b Tum etiam, quod eius passio et oboedientia, tam certo nostra sit, quam si ipsimet pro nostris peccatis poenas dedissemus, et Deo satisfecissemus.

  • a. Ioh.6,51.55
  • b. 1.Cor.10,16.17
80

Quid interest inter Coenam Domini, et Missam papisticam?

Coena Domini nobis testatur, nos perfectam remissionem omnium nostrorum peccatorum habere, propter unicum illud Christi sacrificium, quod ipsemet semel in cruce peregit: c Tum etiam, nos per Spiritum sanctum inseri Christo d, qui iam secundum naturam suam humanam, tantum in coelis est ad dexteram patris e, ibique vult a nobis adorari. a
In missa autem negatur, vivos et mortuos habere remissionem peccatorum propter unicam Christi passionem, nisi etiamnum quotidie Christus pro ipsis a Sacrificulis offeratur: Tum etiam docetur, Christum corporaliter sub speciebus Panis et Vini esse, ideoque in illis adorandum esse b. Atque ita ipsum Missae fundamentum, nihil aliud est, quam abnegatio unici illius sacrifii et passionis Iesu Christi, et exsecranda idololatria.

  • c. Heb.7,27. et 9,12.26.28. et 10,10.12.14. Ioh.19,30 Matt.26,28. Luc.22,19.20
  • d. 1.Cor.6,17. et 10,16. et 12,13
  • e. Heb.1,3. et 8,1
  • a. Ioh.4,21.22.23. et 20,17. Luc.24,52. Act.7,55.56. Col.3,1. Phil.3,20 1.Thes.1,10
  • b. In Canone Missae, Item de consecratione distinctio 2,42
81

Quibus accedendum est ad mensam Domini?

Tantum iis, qui vere dolent, se suis peccatis Deum offendisse: confidunt autem sibi ea propter Christum remissa esse: et quas reliquas habent infirmitates, eas passione et morte illius obtectas esse: quique desiderant, magis ac magis in fide et integritate vitae proficere. Hypocritae autem, et qui non vere resipiscunt, damnationem sibi edunt et bibunt c.

  • c. 1.Cor.10,21. et 11,28-29
82

Suntne illi etiam ad hanc Coenam admittendi, qui confessione et vita, se infideles et impios esse declarant?

Nequaquam. Nam eo pacto foedus Dei profanatur, et ira Dei in universum coetum concitatur a. Quocirca Ecclesia, ex praescripto Christi et Apostolorum, hos, clavibus regni caelorum utens, a Coena arcere debet, quoad resipuerint et mores mutaverint.

  • a. 1.Cor.11,20.34. Ies.1,11. et 66,3. Ier.7,21-23. Psa.50,16
83

Quid sunt Claves regni coelorum?

Praedicatio Evangelii, et Ecclesiastica disciplina: quibus coelum credentibus aperitur: infidelibus autem clauditur.

84

Quo pacto aperitur et clauditur regnum coelorum praedicatione Evangelii?

Cum ex mandato Christi, credentibus universis et singulis, publice annuntiatur, omnia peccata ipsis divinitus propter meritum Christi condonari, quoties promissionem Evangelii, vera fide amplectuntur: Contra vero omnibus infidelibus et hypocritis denunciatur, tantisper ipsis iram Dei et aeternam condemnationem incumbere, dum in suis sceleribus perseverant: a secundum quod Evangelii testimonium, Deus tam in praesenti, quam in futura vita iudicaturus est.

  • a. Ioh.20,21.22.23. Matt.16,19
TERTIA PARS DE GRATITUDINE.
85

Quo pacto clauditur, et aperitur regnum coelorum per disciplinam Ecclesiasticam?

Cum ex mandato Christi, ii qui nomine quidem sunt Christiani, verum a doctrina et vita Christiana sunt alieni, postquam aliquoties fraterne admoniti, ab erroribus aut flagitiis discedere nolunt: Ecclesiae indicantur, aut iis qui ab Ecclesia ad eam rem sunt constituti, ac si ne horum quidem admonitioni pareant: ab iisdem, interdictione sacramentorum, ex coetu Ecclesiae: et ab ipso Deo, ex regno Christi excluduntur: ac rursum, si emendationem profiteantur, et re ipsa declarent: tanquam Christi et Ecclesiae membra recipiuntur. b

  • b. Mat.18,15.16.17.18. 1.Cor.5,3-5.11 2.Thess.3,14.15. 2.Ioh.1,10.11
86

Cum ab omnibus peccatis et miseriis, sine ullo nostro merito, sola Dei misericordia, propter Christum liberati simus, quid est cur bona opera faciamus?

Quia postquam nos Christus suo sanguine redemit: renovat nos quoque suo Spiritu ad imaginem sui, ut tantis beneficiis affecti, in omni vita nos erga Deum gratos declaremus a, et ipse per nos celebretur b. Deinde ut nos quoque, ex fructibus, de sua quisque fide, certi simus c. Postremo, ut vitae nostrae integritate alios Christo lucrifaciamus d.

  • a. Rom.6,13. et 12,1.2. 1.Pet.2,5.9.10. 1.Cor.6,20
  • b. Mat.5,16. 1.Pet.2,12
  • c. 1.Pet.1,10. Mat.7,17 Gal.5,6.22
  • d. 1.Pet.3,1.2. Rom.14,19
87

Non possunt igitur illi servari, qui ingrati, et in peccatis secure persistentes, a sua pravitate ad Deum non convertuntur?

Nullo modo. Nam, ut scriptura testatur, nec impudici, nec idololatrae, nec adulteri, nec fures, nec avari, nec ebriosi, nec conviciatores, nec raptores, haereditatem regni Dei consequentur a.

  • a. 1.Cor.6,9.10. Eph.5,5.6 1.Iohan.3,14
88

Quot partibus constat conversio hominis ad Deum?

Mortificatione veteris b, et vivificatione novi hominis.

  • b. Rom.6,4.5.6. Eph.4,22.23.24. Col.3,5.6.8.9.10. 1.Cor.5,7
89

Quid est mortificatio veteris hominis?

Vere et ex animo dolere quod peccatis tuis Deum offenderis, eaque magis ac magis odisse et fugere c.

  • c. Rom.8,13. Ioël.2,13
90

Quid est vivificatio novi hominis?

Vera laetitia in Deo d, et serium ac promptum studium instituendi vitam ex voluntate Die, omniaque bona opera exercendi e.

  • d. Rom.5,1. et 14,17. Ies.57,15
  • e. Rom.6,10.11. Gal.2,20
91

Quae sunt bona opera?

Tantum ea quae ex vera fide f, secundum legem Dei fiunt, g et ad eius solius gloriam referuntur h: Non ea autem quae a nobis opinione recti conficta, aut ab hominibus tradicta sunt i.

  • f. Rom.14,23
  • g. 1.Sam.15,22. Eph.2,10
  • h. 1.Cor.10,31
  • i. Deut.12,32. Eze.20,18.19. Ies.29,13. Mat.15,9
92

Quae est Lex Dei?

Loquutus est Deus omnia verba haec. a

Primum Praeceptum.
Ego sum Dominus, Deus tuus, qui eduxi te ex Aegypto, domo Servitutis, Non habebis deos alios in conspectu meo.

Secundum.
Ne sculpas tibi simulacrum, nec ullam imaginem effingas eorum, quae aut supra sunt in coelo, aut infra in terra, aut in aquis sub terra: neque incurves te illis, neque colas ea. Ego enim sum Dominus, Deus tuus, fortis, Zelotes, vindicans peccata parentum in filiis, idque in tertia et quarta progenie eorum qui oderunt me: et misericordia utens in millesimam eorum, qui diligunt me, et observant praecepta mea.

Tertium.
Ne usurpes nomen Domini, Dei tui temere. Neque enim Dominus dimittet eum impunitum, qui nomen suum vane usurpaverit.

Quartum.
Memento ut diem Sabbathi sanctifices. Sex diebus operaberis, et facies omne opus tuum: At septimo die Sabbathum erit Domino Deo tuo. Non facies ullum opus nec tu, nec filius tuus, nec filia tua, nec servus tuus, nec ancilla tua, nec iumentum tuum, nec advena qui est intra portas tuas. Nam sex diebus fecit Deus coelum, terram, mare et quaecumque in iis sunt, et requievit die septimo, ideoque benedixit diei Sabbathi, et sanctificavit eum.

Quintum
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut diu vivas in terra, quam tibi Dominus Deus tuus daturus est.

Sextum.
Non occides.

Septimum.
Non committes adulterium.

Octavum.
Non furaberis.

Nonum.
Non dices contra proximum tuum falsum testimonium.

Decimum.
Non concupisces domum proximi tui, nec concupisces uxorem proximi tui, nec servum eius, nec ancillam, nec bovem, nec asinum, nec quicquam eorum quae sunt proximi tui.

  • a. Exo.20,1-17. Deut.5,6-18
93

Quomodo dividuntur haec praecepta?

In duas tabulas a, quarum prior quatuor praeceptis tradit, quo pacto nos erga Deum geramus: Posterior, sex praeceptis, quae officia proximo debeamus a.

  • a. Exo.34,28. Deut.4,13 et 10,3.4
  • a. Mat.22,37.38.39
94

Quid postulat Deus in primo praecepto?

Ut quam mihi chara est salus animae meae, tam studiose vitem et fugiam omnem idololatriam b, magiam, incantationem, superstitionem c, invocationem sanctorum, aut ceterarum creaturarum d: unicum autem et verum Deum recte agnoscam e, ipsi soli fidam f, summa humilitate g et patientia me illi subiiciam h, ab eo solo omnia bona exspectem i, denique intimo cordis affectu ipsum amem k, reverear l, venerer m, adeo ut omnibus potius creaturis renunciem, quam ut vel minimum contra eius volutatem committam n.

  • b. 1.Cor.6,9.10. et 10,7.14
  • c. Levit.19,31. Deut.18,11
  • d. Mat.4,10. Apoc.19,10. et 22,5.9
  • e. Ioh.17,3
  • f. Ier.17,5
  • g. 1.Pet.5,5.6
  • h. Heb.10,36. Col.1,11. Rom.5,3.4. 1.Cor.10,10. Phi.2,14
  • i. Psal.104,27.28.29.30. Ies.45,7. Iac.1,17
  • k. Deu.6,5. Mat.22,37
  • l. Deu.6,2. Psa.111,10. Pro.1,7 et 9,10. Mat.10,28
  • m. Mat.4,10. Deu.10,20
  • n. Mat.5,29.30 et 10,37. Acto.5,29
95

Quid est idololatria?

Est loco unius Die, aut praeter unum illum et verum Deum, qui se in suo verbo patefecit, aliud quippiam fingere aut habere, in quo spem reponas. a

  • a. Eph.5,5. 1.Par.16,26. Phil.3,19. Gal.4,8. Eph.2,12. 1.Ioh.2,23. 2.Ioh.1,9. Ioh.5,23
96

Quid postulat secundum praeceptum?

Ne Deum ulla imagine aut figura exprimamus b, neve ulla alia ratione eum colamus, quam qua se in suo verbo coli praecepit c.

  • b. Deut.4,15-19. Ies.40,18. Rom.1,23. Act.17,29
  • c. 1.Sam.15,23. Deut.12,30. Mat.15,9
97

An nullae ergo prorsus fingendae sunt imagines aut simulacra?

Deus nec ulla ratione effingi debet, nec potest: Creaturas autem, etsi exprimere quidem licet: vetat tamen Deus earum imagines fingi, aut haberi, quo vel ipsas, vel Deum per ipsas colamus, aut honoremus. d

  • d. Exod.23,24. et 34,13. Num.33,52. Deut.7,5. et 12,3. et 16,22. 2.Reg.18,4
98

An autem in templis imagines tolerari non possunt, quae pro libris sint imperitae multitudini?

Minime: neque enim decet nos sapientiores esse Deo, qui suam Ecclesiam non mutis simulacris e: sed viva praedicatione verbi sui vult erudiri f.

  • e. Ier.10,8. Hab.2,18.19
  • f. 2.Tim.3,16.17. 2.Pet.1,19
99

Quid sancit Deus tertio praecepto?

Ut non solum execrando, aut peierando a, verum etiam temere iurando b, nomen Dei contumeliose, aut irreverenter ne usurpemus: neve tacendo aut connivendo, horrendis istis sceleribus communicemus: Sed sacrosancto Dei nomine summa cum religione et veneratione utamur c, ut vera et constanti confessione d, invocatione e, omnibus denique verbis et actionibus nostris ipse f celebretur.

  • a. Levit.24,11-16. Levit.19,12
  • b. Mat.5,37. Iac.5,12
  • c. Ies.45,23
  • d. Mat.10,32
  • e. 1.Tim.2,8
  • f. Rom.2,24. 1.Tim.6,1 Col.3,16
100

Est ne igitur adeo grave peccatum, iurando aut dira imprecando, nomen Dei temerare, ut Deus etiam iis succenseat, qui quantum in se est, illud non prohibent aut impediunt?

Certe gravissimum g: Neque enim ullum est peccatum maius, aut quod Deum gravius offendat, quam sacri ipsius nominis contumelia. Quocirca etiam id scelus morte multari voluit h.

  • g. Levit.5,1
  • h. Levit.24,15.16
101

Potestne quis etiam pie per nomen Dei iurare?

Potest, cum vel Magistratus id exigit, vel alioqui necessitas hoc pacto fidem firmari, et veritatem stabiliri postulat: quo et gloria Dei illustretur, et aliorum saluti consulatur. Nam eius generis iusiurandum, verbo Dei sancitur a, ideoque etiam a sanctis in veteri et novo foedere, recte est usurpatum b.

  • a. Deut.6,13. et 10,20. Ies.48,1. Heb.6,16
  • b. Gen.21,24. et 31,53. Iesa.9,15.19. 1.Sam.24,22. 2.Sam.3,35. 1.Reg.1,29. Rom.1,9. 2.Cor.1,23
102

Est ne licitum iurare per Sanctos, aut alias creaturas?

Non: Nam legitimum iuramentum, est invocatio Dei, qua petitur, ut is tamquam unicus cordium inspector, testimonium det veritati, et iurantem puniat, si sciens fallat c. Porro hic honos nulli creaturae convenit d.

  • c. 2.Cor.1,23
  • d. Mat.5,34.35.36. Iac.5,12
103

Quid praecipit Deus in quarto praecepto?

Primum, ut Ministerium Evangelii et Scholae conserventur e: utque ego cum aliis, tum praecipue festis diebus, studiose coetus divinos frequentem f, verbum Dei diligenter audiam g, utar sacramentis h, precibus publicis meas quoque preces adiungam i, pro facultatibus aliquid conferam in pauperes a. Deinde, ut in omni vita a pravis actionibus vacem, Domino concedens, ut per Spiritum sanctum in me suum opus faciat, atque ita sempiternum illud sabbathum in hac vita exordiar b.

  • e. Tit.1,5 1.Tim.3,14-15. 1.Cor.9,11.13.14. 2.Tim.2,2. et 3,15. 1.Tim.4,13. et 5,17
  • f. Psal.68,27. et 40,10.11. Act.2,42.46
  • g. 1.Cor.14,19.29.31
  • h. 1.Cor.11,33
  • i. 1.Tim.2,1.2.3.8.9. 1.Cor.14,16
  • a. 1.Cor.16,2
  • b. Iesa.66,23
104

Quid nobis iniungit Deus in quinto praecepto?

Ut parentibus, atque adeo omnibus qui nobis praesunt, debitum honorem, amorem et fidem praestemus, nosque ipsorum fidelibus praeceptis et castigationi, ea, qua par est, obedientia submittamus c: Tum etiam ut eorum vitia et mores, nostra patientia toleremus d, illud semper cogitantes, Deum nos illorum manu velle ducere, ac regere e.

  • c. Eph.6,1.2.5-8. Col.3,18.20.22.23.24. Eph.5,22. Pro.1,8. et 4,1. et 15,20. et 20,20. Exo.21,17 Rom.13,1
  • d. Prov.23,22. Gen.9,25 1.Pet.2,18
  • e. Ephes.6,4.9. Col.3,19.21. Rom.13,2-7 Matt.22,21
105

Quid flagitat Deus in sexto praecepto?

Ut proximo neque cogitatione, neque verbis, neque gestibus, nedum factis, vel per me, vel per alium incommodem aut noceam, neve eum oderim, neu occidam f: Sed omnem vindictae cupiditatem abiiciam g. Adhaec ne me ipsum laedam, aut sciens in aliquod periculum coniiciam a. Quocirca etiam ne caedes fierent, Magistratum gladio armavit b.

  • f. Matt.5,21.22. Gen.9,6. Mat.26,52
  • g. Eph.4,26. Rom.12,19. Mat.5,25. et 18,35
  • a. Rom.13,14. Col.2,23. Sirach.3,27. Mat.4,7
  • b. Gen.9,6. Exo.21,14 Matt.26,52. Rom.13,4
106

Atqui hoc praeceptum solam caedem prohibere videtur?

At caedem prohibendo, docet Deus, se radicem et originem caedis, iram scilicet c, invidiam d, odium e, vindictae cupiditatem odisse, atque ea omnia pro caede ducere f.

  • c. Iac.1,20 Gal.5,20
  • d. Rom.1,29
  • e. 1.Ioh.2,9.11
  • f. 1.Ioh.3,15
107

An vero id satis est, nos neminem eo, quo dictum est, modo, occidere?

Non est satis: dum enim Deus iram, invidiam, odium damnat: postulat ut proximum aeque ac nos ipsos diligamus g: et ut humanitate h, lenitate, masuetudine, patientia i, et misericordia k erga eum utamur, quodque ei damno esse possit, quantum in nobis est, avertamus l: Ad summam, ita animo affecti simus, ut ne inimicis quidem benefacere dubitemus m.

  • g. Matt.22,39. et 7,12
  • h. Rom.12,10
  • i. Eph.4,2 Gal.6,1.2. Matt.5,9. Rom.12,18
  • k. Mat.5,7 Luc.6,36
  • l. Exo.23,5
  • m. Mat.5,44.45. Rom.12,20.21
108

Quae est sententia septimi praecepti?

Deum omnem turpitudinem excecrari n: ideoque nos eam penitus odisse et detestari debere a: contraque temperanter, modeste et caste b, vel in sacro coniugio, vel in vita coelibe vivere oportere c.

  • n. Lev.18,27.28
  • a. Iudae.1,23
  • b. 1.The.4,3.4.5
  • c. Heb.13,4. 1.Cor.7,4
109

Nihilne amplius prohibet Deus hoc praecepto, quam adulterium, et id genus turpitudines?

Cum corpus et animus noster, templa sint Spiritus sancti: vult Deus ut utrumque pure sancteque possideamus. Ideoque facta, gestus, sermones d, cogitationes, cupiditates e foedas, et quidquid hominem ad ista allicit, id universum prohibet f.

  • d. Eph.5,3.4. 1.Cor.6,18.19.20
  • e. Mat.5,26
  • f. Eph.5,18. 1.Cor.15,33
110

Quid vetat Deus in octavo praecepto?

Non solum ea furta g et rapinas h, quas magistratus punit: sed furti nomine comprehendit, quidquid est malarum artium et aucupiorum, quibus aliena captamus, et ad nos vi aut, specie recti transferre i studemus: qualia sunt, iniquum pondus k, iniusta ulna, inaequalis mensura l, fucosa merx, fallax moneta, usura m, aut alia quaevis ratio aut modus a Deo interdictus. His adde omnem avaritiam n, et multiplicem divinorum donorum profusionem et abusum a.

  • g. 1.Cor.6,10
  • h. 1.Cor.5,10
  • i. Luc.3,14. 1.Thes.4,6
  • k. Pro.11,1 et 16,11
  • l. Eze.45,9-12
  • m. Deut.25,13-16. Psal.15,5 Luc.6,35
  • n. 1.Cor.6,10
  • a. Pro.5,16
111

Quae sunt ea quae Deus hic iubet?

Ut commoda et utilitates proximi, quantum possim, adiuvem et augeam: cum eo sic agam, ut mecum agi cuperem b: sedulo et fideliter opus faciam, ut aliorum quoque egestati et calamitati subvenire queam c.

  • b. Matt.7,12
  • c. Ephe.4,28
112

Quid exigit nonum praeceptum?

Ne adversus quempiam dicam falsum testimonium d, nullius verba calumnier e, nulli obtrectem, aut convicium faciam f, neminem temere, vel indicta causa condemnem g: Verum omnis generis mendacia, fraudes, ut opera propria Diaboli h, nisi in me gravissimam iram Dei concitare velim, omni cura fugiam i: In iudiciis ceterisque negotiis, veritatem secter, et id quod res est, libere et constanter profitear k. Ad haec famam aliorum et existimationem, quantum queam, defendam et augeam l.

  • d. Pro.19,5.9. et 21,28
  • e. Psal.15,3
  • f. Rom.1,29.30
  • g. Mat.7,1-5 Luc.6,37
  • h. Ioh.8,44
  • i. Pro.12,22. et 13,5
  • k. 1.Cor.13,6. Eph.4,25
  • l. 1.Pet.4,8
113

Quid prohibet decimum praeceptum?

Ne vel minima cupiditate, aut cogitatione, adversus ullum Dei praeceptum ,corda nostra unquam solicitentur: sed perpetuo, et ex animo omne peccatum detestemur, contraque omni iustitia delectemur a.

  • a. Rom.7,7
114

Possuntne autem illi, qui ad Deum conversi sunt, haec praecepta perfecte servare?

Minime: verum etiam sanctissimi quique, quamdiu vivunt, habent tantum exigua initia huius obedientiae b: Sic tamen, ut serio ac non simulato studio, non secundum aliqua tantum, sed secundum omnia Dei praecepta, vivere incipiant c.

  • b. 1.Ioh.1,8. Rom.7,14.15-23 Eccles.7,21
  • c. Rom.7,22. Iac.2,10
115

Cur igitur vult Deus legem suam adeo exacte et severe praedicari, cum nemo sit in hac vita, qui eam servare possit?

Primum, ut in omni vita, magis magisque agnoscamus d, quanta sit naturae nostrae ad peccandum propensio, tantoque avidius remissionem peccatorum, et iustitiam in Christo expetamus e: Diende, ut hoc perpetuo agamus, illud semper meditemur, et gratiam Spiritus sancti a Patre imploremus, quo indies magis ac magis ad imaginem Dei renovemur, donec aliquando tandem, postquam ex hac vita decesserimus, propositam nobis perfectionem laeti assequamur a.

  • d. 1.Ioh.1,9. Psal.32,5
  • e. Rom.7,24.25
  • a. 1.Cor.9,24. Phil.3,11.12.13.14
116

Quare Christianis necessaria est precatio?

Quia praecipua pars est, eius quam Deus a nobis postulat, gratitudinis b: Tum quia illis tantum suam gratiam et Spiritum sanctum Deus largitur, qui veris gemitibus, continenter haec ab eo petunt, et pro iis ipsi gratias agunt c.

  • b. Psal.50,14.15
  • c. Mat.7,7. Luc.11,9.13. Matt.13,12. Psa.50,15
117

Quae ad eam precationem requiruntur quae Deo placeat, quaeque ab ipso exaudiatur?

Primum, ut a solo vero Deo, qui se in Verbo suo patefecit d, omnia, quae a se peti iussit, vero cordis affectu petamus e. Deinde, ut ex intimo nostrae indigentiae ac miseriae sensu f, nos in conspectu divinae Maiestatis, supplices abiiciamus g. Postremo, ut huic firmo fundamento innitamur h, nos a Deo, quamquam indignos, propter Christum tamen certo exaudiri a, quemadmodum nobis in suo verbo promisit b.

  • d. Iohan.4,22
  • e. Rom.8,26. 1.Iohan.5,14. Iohan.4,23.24. Psal.145,18
  • f. 2.Par.20,12
  • g. Psal.2,11. et.34,19. Ies.66,2
  • h. Rom.10,14. et 8,15. Iac.1,6
  • a. Ioh.14,13.14.15. et 15,16. et 16,23. Dan.9,17.18
  • b. Mat.7,8. Psal.143,1
118

Quae sunt ea quae a se peti iubet?

Omnia tum animae tum corpori necessaria c, quae Dominus noster Iesus Christus ea precatione, quam nos ipse docuit, complexus est.

  • c. Iac.1,17. Mat.6,33
119

Quae est illa precatio?

Pater noster d, qui es in coelis; Sanctificetur nomen tuum: Veniat regnum tuum: Fiat voluntas tua, quemadmodum in coelo, sic etiam in terra: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: Et remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris: Et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo. Quia tuum est regnum, et potentia et gloria, in saecula, Amen.

  • d. Matt.6,9-13. Luc.11,2-4
120

Cur praecipit Christus, ut ita Deum compellemus, Pater noster?

Ut statim in ipso precationis exordio, convenientem Dei filiis reverentiam, et fiduciam erga Deum in nobis excitet, quae nostrae precationis fundamentum esse debet: nimirum, Deum propter Christum nobis patrem factum esse, et quae vera fide ab eo petimus, nobis multo minus negare, quam parentes nostri, nobis bona terrena denegant a.

  • a. Mat.7,9.10.11. Luc.11,11.12.13
121

Cur additur, Qui es in coelis?

Ne de coelesti maiestate Dei humile quippiam aut terrenum cogitemus b: simul etiam, ut ab eius omnipotentia, quaecunque animo et corpori sunt necessaria exspectemus c.

  • b. Iere.23,23.24. Act.17,24.25.27
  • c. Rom.10,12
122

Quae est prima petitio?

Sanctificetur nomen tuum, hoc est, Da principio ut te recte agnoscamus d, et lucentem in omnibus operibus tuis omnipotentiam, sapientiam, bonitatem, iustitiam, misericordiam, et veritatem tuam veneremur, praedicemus et celebremus e: Deinde, ut universam vitam nostram, cogitationes, sermones et actiones, eo semper dirigamus, ne sanctissimum nomen tuum, propter nos contumelia afficiatur, sed honore potius et laudibus illustretur a.

  • d. Ioh.17,3. Mat.16,17. Iac.1,5. Psal.119,105
  • e. Psal.119,137. Luc.1,46-55.68-79. Psal.145,8.9.17 Exod.34,6.7. Psa.143,1.2.5.10.11.12. Ier.32,18.19. et 33,11.20.21. Mat.19,17 Rom.11,22.33
  • a. Psal.115,1. et 71,8
123

Quae est secunda petitio?

Veniat regnum tuum, hoc est, regas nos ita verbo et Spiritu tuo, ut nos tibi magis magisque subiiciamus b: Conserva et auge Ecclesiam tuam c, destrue opera diaboli, omnemque potentiam se adversus maiestatem tuam efferentem, irrita fac omnia consilia, quae contra verbum tuum capiuntur d, quoad plene tandem ac perfecte regnes e, cum eris omnia in omnibus f.

  • b. Mat.6,33. Psal.119,5 et 143,10
  • c. Psal.51,20. et 122,6
  • d. 1.Ioh.3,8. Rom.16,20
  • e. Apoc.22,17.20. Rom.8,22.23
  • f. 1.Cor.15,28
124

Quae est tertia petitio?

Fiat voluntas tua, quemadmodum in coelo, sic etiam in terra, hoc est, Da ut nos et omnes homines, voluntati propriae renunciantes g, tuae voluntati, quae sola est sancta, prompte et sine ullo murmure pareamus h: atque ita singuli mandatum nobis munus fideliter et alacriter exsequamur i, quemadmodum faciunt angeli in coelo k.

  • g. Mat.16,24. Tit.2,12
  • h. Luc.22,42
  • i. 1.Cor.7,24
  • k. Psal.103,20.21
125

Quae est quarta petitio?

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, hoc est, suppedita nobis omnia, quae sunt ad hanc vitam necessaria a, ut per ea agnoscamus te unicum fontem esse, ex quo omnia bona emanant b, ac nisi tu benedicas, omnem nostram curam et industriam, atque adeo tua ipsius dona, nobis infelicia et noxia esse c. Quapropter da ut fiduciam nostram, ab omnibus creaturis aversam, in te solo collocemus d.

  • a. Psal.145,15. et 104,27-30. Mat.6,25-34
  • b. Act.17,27. et 14,17
  • c. 1.Cor.15,58. Deut.8,3. Psal.37,16.17
  • d. Psal.62,11 et 55,23
126

Quae est quinta petitio?

Remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris, hoc est, nobis miserrimis peccatoribus, omnia peccata nostra, atque eam etiam pravitatem, quae in nobis etiamnum haeret, propter Christi sanguinem ne imputes e: quemadmodum nos quoque hoc tuae gratiae testimonium in cordibus nostris sentimus, quod firmiter nobis propositum habemus, omnibus qui nos offenderunt, ex animo ignoscere f.

  • e. Psal.51,1-7. et 143,2. 1.Ioh.2,1.2
  • f. Mat.6,14.15
127

Quae ext sexta petitio?

Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo, hoc est, Quoniam ipsi natura adeo debiles et infirmi sumus, ut ne momento quidem subsistere possimus a: infensissimi autem hostes nostri, Satan, b mundus c, ac nostra ipsorum caro d, nos continenter oppugnant: tu nos sustentes, et Spiritus tui robore firmes, ne in hoc spirituali certamine succumbamus e, sed tantisper illis fortiter resitamus, donec integram tandem victoriam obtineamus. f

  • a. Ioh.15,5 Psal.103,14
  • b. 1.Pet.5,8. Eph.6,12
  • c. Ioh.15,19
  • d. Rom.7,23. Gal.5,17
  • e. Mat.26,41. Marc.13,33
  • f. 1.The.3,13. et 5,23
128

Quomodo concludis precationem tuam?

Quia tuum est regnum et potentia et gloria, in saecula, hoc est, omnia haec a te petimus, quia cum et rex noster, et omnipotens sis: omnia nobis et vis et potes largiri g. Atque haec quidem ideo petimus, ut ex iis, non ad nos, sed ad sanctum nomen tuum omnis gloria redeat h.

  • g. Rom.10,11.12. 2.Pe.2,9
  • h. Ioh.14,13. Psal.115,1 Ier.33,8.9
129

Quid sibi vult particula, Amen?

Rem certam ac ratam esse. Nam precatio mea, multo certius a Deo est exaudita, quam ego in corde meo sentio, me illud ex animo cupere i.

  • i. 2.Cor.1,20. 2.Tim.2,13